monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 194

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 194
Et, id est quia, illi quidem abstineant, ut accipiant corruptibilem coronam, nos autem abstinere debemus ut accipiamus coronam incorruptam. [Ambrosius] Nobis enim non terrenis et marcescentibus floribus, sed aeternis conserta gemmis in modum regalis diadematis, spiritualis corona servatur.